PILICREPI

PILICREPI
PILICREPI
inter Gymnasiorum Ministros, dicebantur, qui sphaeris pice oblitis curabant, ne ignis balneorum exstingueretur. Quidquid alli dicant, quiper Pilicrepos lusores pilae, utpote obstrepentes spectantium auribus, intelligendos putant, male Martialis et Statii loca interpretantes. Hieron. Mercurialis de Arte Gymnastica, l. 1. c. 12. Praeter illos Alipili erant, qui, ut refert Seneca, Ep. 56. ad vellendos, ab aliquibus corporis partibus et praesertim alis, pilos adhibebantur: nisi velimus, ut docti quidam Viri censuerunt, Pedicrepos et Alipedos apud eum legere, quasi in Gymnasiis essent, quia pediculis homines purgarent, et inter oceidendum magnâ voce singulos enumerarent: quod tamen Mercurialis dictô locô non probat etc. Vide C. Barthium ad Stat. l. 1. Sylv. 5. v. 57.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GYMNASIUM — I. GYMNASIUM locus, in quo gymnasticae exercitationes fiebant, publicus, ut habet Galen. de tuenda valet. l. 2. c. 2. in separata urbis regione exstructus, ubi ungebantur, fricabantur, luctabantur, discum iactitabant, aut tale quidpiam faciebant …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”